Liber Isaiae Prophetae*

Caput 6: Versus 2

Stabant.ID.Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quae velata sunt; non velant, quae nota sunt.Sex alae uni.ID.Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis.ID.Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur.Duabus velabant faciem ejus.Ante haec quae fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et praedicatores nihil inde docent; similiter:Velabant pedes.HIER.Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quae sex diebus vel aetatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantumDuabus velabant,quia de praesenti tantummodo notitiam habemus.ID.Hebraeus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum:Ecce ego, mitte me.
(* Traductions européennes)